Wis 17

RAB.Mystice. Omnes persecutores Ecclesiae Christi, scelerum suorum tenebras patiuntur, nec unquam securi esse possunt, quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium; unde: Joan. 3., etc. Hinc Paulus: Ephes. 5., etc. . Semper enim tenebras comitatur horror: et quanto minus discernit quis, quae circa se sunt, tanto magis metuit, undique adversa pavitans. Sic Aegyptii triduo maximas tenebras patiebantur, quas nec sol, nec stellae poterant illuminare, et unicunque jacebant, nimio terrore pavebant; quod autem dicit. eos terruisse, potuit fieri, ut daemones aliqua phantasmata ingererent, qui eos ad augmentum poenarum exterrerent. Persecutores quoque fidei et vertitatis, circumdant tenebrae peccatorum, quia ignorant solem justitiae, nec praedicatores illustrant eos fulgore doctrinae. Hos etiam id est comminatio coelestis perturbat, et id est daemones, quandoque torturi terrificant; nec tamen agunt fructuose poenitentiam: sed desperantes thesaurizant sibi iram in die judicii. . Quia undique poenas formidabant. Quanto enim sunt graviores dolores, tanto majores timentur horrores. etc. RAB. Cum Magi in Aegypto, etc., usque ad et antiquum serpentem cum angelis suis saevum patienter inimicum. . etc. RAB. Nimietatem timoris notat, quem imminentibus poenis redarguente conscientia patiuntur, cum autem semper timida nequitia, pavoris sui dat indicium, supplicio condemnata est. . etc. Timor scilicet prodit infirmitatem superbientis, qui vana spe auxiliorum se extollit cogitando, cum posse se sperat, quod efficere non potest vel possit: et dum virtus minor est, valetudo rerum quas extrinsecus patitur, majorem putat esse potentiam, hoc in persecutoribus fidelium frequenter evenit, qui se potentes aestimant, cum sanctos cruciant, potentia eorum victi, mentis angustia contristati cognoscunt se non posse quod cupiebant et majorem esse fortitudinem Dei, qui sic vincit in militibus suis. . etc. RAB. Aegyptii scilicet horrore tenebrarum circumdati, etc., usque ad tanquam periculosum formidabant. . Quasi: impii erant in tenebris, sed ubicunque habitabant filii Israel, lux erat. Graviores sunt tenebrae spirituales corporalibus: quia ducunt homines ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium, quas Aegyptiae tenebrae figurant. Sicut enim corpora ibi nullo bono operi utilia: ita et hic animae simul et corpora aeterno carcere damnantur; ubi nec ratio, nec locus, nec tempus est operandi.
Copyright information for VulgGlossa